

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 19: Versus 28
In regeneratione.Duae sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duae adoptiones et duae resurrectiones.Filius hominis.Id est, cum servi forma quae judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices.Super sedes duodecim.Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur:Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare.Duo enim sunt ordines bonorum.